Isaiah 9

HIER. Hae duae tribus ab Assyriis in captivitatem ductae sunt, etc., usque ad vidit prius lucem praedicantis Christi. ID. In qua Christus primum praedicavit et miracula fecit: ibi enim aquas in vinum convertit, apostolos elegit. Mare in hoc loco lacus Genezareth, qui Jordane influente efficitur. In cujus littore est Capharnaum, Tiberias, Bethsaida et Corozain, in quibus Dominus maxime commoratus est, et sic: Galilaeae duae sunt: una gentium, vicina Tyriis in tribu Nephtali; altera circa Tiberiadem et stagnum Genesareth, in tribu Zabulon. ID. In umbra mortis sunt, qui in peccatis adhuc vivunt: qui jam mortuis operibus ad inferna descenderunt. Nobis de salute Judaeorum; quamvis enim gaudeant de gentium conversione, dolent tamen de Judaeorum repulsione. etc. Propheta ad Christum de discipulis. ID. Habet Christus jugum, sed suave; et diabolus, sed importabile onere. Et Christus principatum super humerum, in quo crucem portavit, et diabolus in humero virgam, qua superbit. Ipsius, scilicet exigentis. Quotidie enim nummum peccati quem primo homini commisit, a posteris cum usura exigit. ID. Acsi dicat: Genus humanum quod diabolus depraedatus est, auferet ei Dominus violenter, id est, potenter, et ipsum cum tumultu detrudet in infernum. Unde tam de ipso quam de membris ejus dicitur: Psal. 9.. ID. Diabolus qui plenus omnium sanguine, qui homicida ab initio; vel homines, quibus diabolus tanquam veste circumdatur, quorum manus plenae sunt sanguine. Non Judaeis, nobis, etc., usque ad sed oriri non videntibus non videtur. ID. Dum duceretur ad patibulum, portavit crucem, in qua meruit principatum. ID. Septuaginta: Quod in Hebraeo non habetur, sed nominum majestate perterriti, non ausi sunt de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit. Ideo pro his sex nominibus hoc posuerunt, ID. Coepit ab Emmanuel prophetia, ubi dicitur: Hic finitur. ID. Verbum Hebraicum etc., usque ad despiciunt Ecclesiam, et simplicitatem ejus putant imperitiam. . ID. Dicebant superius, etc., usque ad ex fortibus et bellicosis principibus populum muniemus. Id est, invincibiles ex nobis principes praeficiemus eis. . .
Copyright information for VulgGlossa